- BASILICA
- I.BASILICAGraeca vox, sed Latini Graecos sequuti, praetoria et domos ad publicas contiones spatiosas, e magnifico opere, Basilicas itidem dicunt. Vocem Scriptores Ecclesiae a Constantini aevo, ad aedes sacras transferunt, nec solum ad maiorcs, sed et ad minores, ipsasque privatorum capellas et sacella. Spelman. Glossr. Archaeol. Graece Βασιλικὴ, i. e. Regia: qui locus primitus iuri dicendo apud Romanos inserviit. Seneca de Ira l. 3. c. 33. Fremitu iudiciorum Basilicae Resonant. Et Plinius Iunior. l. 6. Ep. 33. Sedebant Iudices centum et octoginta, ingens utrinque Advocatorum et astantium corona, latissimum iudicium multiplici circulô ambiebat. Ad hoc stipatum tribunal, atque etiam ex superiore Basilicae parte, quâ feminae, quâ virt, etandiendi, quod erat difficile, et visendi studiô, imminebant. Postea cum a Senatoribus, qui ibi deliberatum veniebant, vel a Iudicibus, qui ibi omnis generis causas cognoscere, vel ab hominibus peritis, qui clientibus inibi de iure respondere solebant, locus vacaret, Mercatores ibidem ac Nummularii sua tractare coeperunt negotia: Hinc Basilicae Argentariorum in 8. urbis regione meminit P. Victor. Cinctae autem erant Basilicae porticibus concameratis ex coaxatis contignationibus, immissis in parastatas columnis aut pilis adiunctis; supra quam contignoationem altera fuit et superior porticus, cuius tectum testudinatum aliis postibus, parastatis et arctariis sustinebatur. Medium spatium et quasi superior porticus, Pluteus vocabatur, qui inter utrumque latus per intercolumnia peristyliorum liberum habebat prospectum. Parastatae vero dupli erant ad latitudinem porticus, sicut et columnae perpetuo scaporum ductu ad Basilicae latitudinem. Vitruvius illas sic aedificari solitas esse memorat, ut in una parte iudicia, in altera negotia exerceri possent. Earum 19. in urbe fuisse, scribit P. Victor l. de urbe Roma: 21. vero, Onuphrius Panvinius. In his ergo Centum virorum quatuor tribunalia erant, quorum Plinius in Epist. saepe meminit. Praecipuae vero olim tres fuere, Pauli, Porcia et Iulia, praeter quas Basilicae Alexandrinae, quam Romae, inter Campum Martium et septa Agrippiana, inchoaverit Alexander Severus Imperat. meminit Lamprid. c. 26. Basilicae Neptuni, ab Hadriano Caes. consecratae Ael. Spartian. c. 19. Basilicae in Plotinae honorem, apud Nemausum, opere mirabili exstructae, ab eodem Imperatore, idem Auctor etc. quam postremam Templum vocat Dio: quemadmodum Basilicam Iliam, Iulia Templa vocat Papinius Statius l. 1. Sylv. 1. v. 29.At laterum passus hinc Iulia Templa, tuentur,Illinc belligeri sublimi Regia Pauli.Uti recte contra Domitium censet Ptolemaeus Flavius Collectaneorum c. 63. apud Barthium Animadversion. ad Statium etc. Vide quoque B. Marlianum Topograph Urbis l. 3. c. 1. Iustum Ryckium de Capitolio c. 7. Alexandrum Alexandrium l. 3. c. 6. Petrum Gillium Topogr. Constantinopolis l. 2. c. 18. Alios. Inde itaque Fana; quae tandem in Templa Christiani converterunt. Isidorus Origin. l. 5. Basilicae prius vocabantur Regum habitacula ---- nunc autem ideo Basilicae divina Templa nominantur, quia ibi Regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. Ausonius in Gratiar. act. pro Consul. Basilicae olim negotiis plenae, nunc votis pro tua salute susceptis etc. Quod enim nonnulli Basilicae appellari aedes nondum consecratas volunt, alii non admittunt. Romae hodie Basilica Lateranensis seu Salvatoris, celebris est, quae a conditore Constantiniana, praeter excellentem structuram, et ornamenta, Aurea basilica dici consuevit, vide Gregorium M. l. 2. Ep. in Praf. Anastasium in Silvestro, Panvinium, alios. Praeter quam tres aliae sunt in eadem Urbe praecipuae, Vaticana, quae Basilica Maior dicitur; S. Pauli et S. Mariae Maioris. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Macrum in Hierolex. etc. Hinc Basilicarius vel Basiliciarius, in Gloss. Lat. Graec. μαλακὸς, ἀγοραῖος, vitilitigator, qui fora frequentat. Vide Casaubon. ad Theophr. Characteres p. 176. Item Clericus, qui in Basilica, seu aede Sacra, Papae, Episcopo, aut Sacerdoti sacra obeunti ministrat, apud Isidorum Hispal. Epist. ad Ludefredum Episc. Cordub. in Ceremoniali Cencii Camer. apud Baronium A. C. 1191. etc. Indidem Subbasilicani, qui ibi versabantur, Plauto Capt. Actu 4. sc. 2. v. 34. Plura de Basilicis Romanis vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Sigonium de Iudicits l. 1. c. 28. Alios. De Basilicarum vero apud Veteres Christianos structura, accurate agit Salmas. ad Solin. p. 1212. et seqq. ubi ad Pauli Silentiarii Ε῎κφρασιν Templi S. Sophiae pluribus commentatus: inter alia, non Sacrarium modo, sed et reliquum Basilicae seu Templi aedificium cameratum sive apsidatum fuisse primitus docet. Hôc tamen discrimine, quod Sacrarii culmen concham haberet, i. e. camera esset conchae formam referens: coetera Basilica camerata et ipsa, sed specie semicylindri, fornice nempe oblongâ, quam ψαλίδα πραμήκη Plato vocat de Legg. l. 12. Praeterea, coetera Basilicae camera laqueata erat, i. e. tabulis subtecta. At concha Sacrarii ex lapide structo fiebat. Denique concha Sacrarii sinuosa, utpote tribus sinubus, quasi totidem cameris constans. Camera vero Basilicae recta et oblonga ad instar cylindri dimidiati, vel internodii arundinis fissae, vel carinae navis, aut lintris monoxyli, quales etiam fiebant ex internodio uno Indicae harundinis fissae: Unde hodieque Navem Galli appellant eam templi partem, a culminis figura. Postea vero Apsis de Sacrario solo dici coepit, ut supra videre est. ibidem habes de Basilicarum partibus, Narthece, Propylaeo, Templi Nave, Sacrario seu Adyto, Concha, quâ illud tegebatur, aliisque, ut et de origine Basilicarum ac dedicandi ritu, apud Ioan. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum l. 3. c. 15. §. 2. de quibus hîc etiam passim dicemus.II.BASILICAlibri sunt, quibus continentur LL. ab Imperatorib. promulgatae, vel compositae, quique hodie exstant Graece scripti, unde Iuri Civili magna lux. De his ita Vigil. Zuichemus Praefat. ad Theoph. Goedd. ad rubr. de verbor. signif. num. 31. Hi libri ad illustrandum et interpretandum valde conducunt: non ad emendandum et interpolandum iura nostra: non ad decidendum, quia auctoritate publicâ, quae sola ius facit, in hoc Occidentali Imperio carent. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Graece Βασιλικὰ, vulgo ἑξηκοντάβιβλον, quod eorum sint 60. in sectiones sex divisi. Auctor corum Leo Philosophus est, ut Harmenopulus scribit et Theodorus Balsamo in versibus Heroie. testatur: qui tamen adiungit Leoni Photium, quod eodem tempore hic Canonibus, ille Legibus digerendis operam impenderet. Occasionem Leoni pater eius Basilius Macedo praebuit, qui cum filiis Constantino et Leone hoc iam ante ediderat Πρόχειρον titulis 60. distinctum. Eum itaque consequutus filius Leo Βασιλικῶν postea libros 60. promulgavit etc. Vide Cuiacium Observat. l. 6. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.